..

56

quadraginta denarios et in festo subsequenti beati Walburgis tria quartalia avenae de quolibet manso.

Item dicunt quod omnes homines advocatiae attinentes ter in anno in iudiciis, quae voggedinges vocantur, sub arbore, quae vronebaum vulgariter dicitur, esse debent, et si aliquis pro excessibus emendam majorem, quae wethge dicitur, fecerit, ipsam cum tribus denariis argenteis redimere poterit, minorem vero cum uno levi denario.

Item dicunt quod illa iudicia esse debeant sequenti die, si iudices inter se elegerint in villis Nuhenhagen et Stoltenbach.

Rustici in Nuhenhagen (Neuenhain) jurati dicunt, quod de bonis singulis, quae lehen dicuntur, dabunt comiti domino de Waldegk sex mensuras, quae metzen dicuntur, avenae, duos denarios et unum pullum, de his habebunt usque ad festum purificationis virginis gloriosae dominus Thammo, de predictis singulis bonis, quae lehen dicuntur, habebit tredecim denarios et unum pullum.

Item rustici in Stolzenbach de singulis bonis, que lehen dicuntur, similiter dabunt sex mensuras quae metzen dicuntur et duos denarios necnon de lare quolibet unum pullum domino Thammoni, de lehen quolibet tredecim denarios et de lare quolibet unum pullum.

Item notandum, quod rustici universalster predictarum villarum in iudiciis. quae ungebodden ding dicuntur in loco qui Hungern dicitur, assistent et postmodum quaelibet villa duos rusticos post quindecimam ad predicta iudicia transmittent, si fuerit hoc necesse.

Item notandum quod si aliquis hominum advocatiae attinentium in Diliche decesserit, dominus Thammo melius caput, quod beste heupt dicitur, accipiet, postmodum dominus de Waldegk de suo jure quod erbeteil dicitur.

Si femina fuerit, pro suo jure vestem meliorem, quod wadma dicitur, dominus Thammo, dominus vero comes de Waldegk jus suum accipiet, quod erbeteil vulgariter nuncupatur.

Insuper quaelibet villa praedictarum domino Thammoni militi unum plaustrum lignorum adducent, ubi- [ubicunque]

 

..

 
 
vorherige Seite  -  zurück  -  nächste Seite