..

LVI

2) Panis hic adhibendus est communis et esualis, nutriendo aptus; an azymus an fermentatus sit, ad rei summam non refert, dummodo verus panis sit, non spuma vel nummularium phantasma vel minutiae orbiculares, hostiae dictae.

3) Vinum ad essentiam et integritatem sacramenti necessarium et perinde est, an rubrum an album sit, aqua autem dilutum, nullibi S. Scriptura requirit.

4) Actiones circa symbola vel ministros vel communicantes respicientes nec non verba exegetica ex ritibus Paschatis desumta sunt, ubi panem esse frangendum et laicos a calice non arcendos statuimus.

5) Mysterium hujus sacramenti spiritualis per corpus et sanguinem χφti nutritio est, adeoque convivii eucharistici duplex cibus potus qui symbolicus, corporalis et visibilis alter, panis et vinum alter spiritualis et invisibilis, corpus et sanguis χφti est.

6) Hujus spiritualis cibi non requiritur praesentia corporalis, nec eam verba institutionis volunt, sed sacramentalis et relativa, qualis est signi ad rem signatam, quae tamen vera et realis est quam fides efficit.

7) Pontificiorum transsubstantiatio et Lutheranorum consubstantiatio et sacramenti institutioni et sanae rationi et fidei analogiae et sacramentorum naturae ex diametro contraria est.

8) Sacrificium missalicum, quod Pontificii loco coenae dominicae introduxerunt, sacerdotem sub speciebus panis et vini corpus et sanguinem χφti in verum sacrificium hilasticum ad remissionem peccatorum tarn mortuorum quam viventium quotidie offerre, unici χφti sacrificii hilastici abnegatio est.

9) Finis sacrae coenae et usus est recordatio χφti ejusque passionum et mortis, eaque non theoretica tantum, sed etiam et imprimis practica.

10) Finis subordinatus confirmatio fidei nostrae de remissione peccatorum propter mortem χφti ejusque publica confessio, nee non caritatis et laetitiae in Sp. S., pacis conscientiae et ritae aeternae incrementum, adeoque saepius ad s. hanc synaxin accedendum est.

Wir Leute von heutzutage haben für derartige oratorische Uebungen keine Zeit übrig. Wir suchen,

..